monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XXIII. <<<     >>> XXV.

CAPUT XXIV.

1 Viri, inquit, Romani, meminisse enim vestri vos nominis et generis praeliaturos decet, quorum manus nemo effugit qui in orbe Romano est.
2 Unde enim hoc nomen universis terris nisi vincendo dedistis? Meminisse etiam loci oportet, in quo nunc sitis, et adversum quos Romanum bellum geratis.
3 In extrema enim parte orbis terrarum consistimus.
4 Tanta ergo terrarum spatia transeuntes, nihil alienum vidistis.
5 Quid enim vobis alienum, quorum in possessione orbis terrarum est? Quidquid ubique est, ius vestrum est: quidquid incolatus universorum tenet, possessio vestra est.
6 Currebat is bene, qui statuit vestros orbe toto currentes triumphos, quos non Hasdrubal Poenus, non Pyrrhus Aeacides, non Brennus Capitolinis vestibulis incumbens, non Persarum catervae, non Aegyptiae phalanges statuere potuerunt.
7 Hos statuit rebellis Iudaea, ineruditam praeferens bellandi temeritatem, rixae quam pugnae aptior.
8 Neque enim est quod vereor, sed plenum verecundiae arbitror, quod vos vincendo defatigamini.
9 Illi autem quoties vincuntur, audaciam sumpsere: lassati vos, rebus secundis, cum illi adversis duriores sint.
10 Attollite igitur animos, Romani viri, et adversus catervas hostium, freti patria virtute, exsurgite.
11 Neque vos numerus moveat plebis Iudaeae, cum illos tot vestrae virtu is insignia non deterreant, quae longe numero validiora sunt.
12 Neque enim ulla in Hebraeis vel rei militaris scientia, vel praeliandi peritia, vel moderandi gratia, nullus disciplinae usus, nulla tolerandi patientia.
13 Solum in praelium deferunt mortis contemptum: sed nemo umquam moriendo vicit hostem, sed perimendo.
14 Illi nesciunt arma nisi in bello, nos in pace armis exercemur, ut in bello casus belli dubios non sentiamus.
15 Insuetis enim eventus dubii: veteranis solemnis triumphus.
16 Quid enim aliud agimus quotidie, nisi ut nobis vana numquam praelia sint? Unusquisque domi quasi in praelio exercetur, ut in praelio meditatio quaedam certaminis sit.
17 Denique non erraverit quisquam asserens, quod meditationes nostrae, bella sine sanguine sint, bella nostra meditationes sint.
18 Progredimur in bellum muniti, undique tegitur galea caput, lorica pectus, totumque clypeo corpus: ubi feriat hostis Romanum militem, reperire non potest, quem ferro septum circumspicit.
19 Aliis talia arma oneri sunt, nobis integumento, quia usu levantur.
20 Adversum inermes igitur ac nudos praelium nobis est.
21 An vero metuimus, ne numero circumveniamur? Primum liber in praeliis equitatus est, cedendo atque insequendo bellum proludit.
22 Et quamvis maximas acies circumcursat, et quibus libitum fuerit spatiis excedit.
23 Deinde in ipso pedestri certamine, non tam numerus plurium conficit pugnam, quam virtus paucorum.
24 Multitudo disciplinae insolens, ipsa sibi est impedimento in prosperis ad victoriam, in adversis ad fugam.
25 Virtus vero patiens et secundis valescit, nec usque ad finem labitur in adversis.
26 Ac cedit illud, quod assuetudo victoriarum, incentivum nobis sit praeliandi.
27 Nam etsi illi pro patria, pro liberis dimicant; non ideo promptiores eos esse quam nos oportet.
28 Neque enim minus est, immo haud scio an etiam amplius nobis quam pro nostris decernere.
29 Pro nobis praeliamur, et cum praeliamur pro gloria, ne minores simus eo quod sumus.
30 Quis ergo dubitet, plus esse pro gloria decernere, quam pro salute? Nobis autem bellum hoc pro existimationis est periculo, ne ius partum intercidat.
31 Periclitamur etiam, victores gentium et principes orbis terrarum, Iudaeis pares videri, quos ex aequo nobis in adversarium constituimus, si non aliter nisi pari numero congrediamur.
32 Maiores nostri magnas hostium copias parva manu frequenter fuderunt.
33 Et quid nobis conferunt quotidiana exercitia? quid diuturnus labor, si pares ad praelium venimus? Nuntiavimus quidem de numero patri, quia non licebat aliud: sed advertat, nos non de periculo metuisse, sed reverentiam belli arbitro reservavisse.
34 Licet praelibare bellum, tenere hostem, rapere victoriam, dum adiumenta veniunt: ne non tam superatos adversarios communi robore, quam protectos nos virtute sua iactent, qui venerint.
35 Quo igitur ore in conspectum patris veniemus, si bellum incipere timuerimus? Quo pudore degener filius subibo oculos tanti viri, qui nesciat militem suum nisi victorem videre? Quomodo eius me militem probabo et filium, cum ille semper triumphator, ego etiam meo, quod gravius est, victus iudicio, qui hosti Iudaeo ce serim? quid vobis fiet condemnato duce, quem vobis pater securus commiserit? Sed malo de virtute ducis vos, quam de ignavia causas dicere.
36 Proruamus igitur in adversarios, properemus, proteramus hostem.
37 Primus in periculum excurram, vos sequimini, ut depositum patris custodiatis, et commissum patris reservetis.
38 Ego autem non periculi socios exigo, sed consortes victoriae.
39 Vos tamen cavete, ne oblatam vobis palmam triumphi, aliis reservasse videamini, vobis eripuisse.
40 Certe si secus cesserit, malo me filium pater in vulneribus meis recognoscat, si in militibus suis non recognoverit.
41 Ponamus tamen offendi patrem praelii aggressione.
42 Quid igitur tolerabilius, praeripuisse victoriam, an deseruisse? In praeripiendo properatio fortitudinis est, in deserendo culpa ignaviae.
43 Condemnet certe victores pater, reatum huiusmodi non reformido: malo reus esse triumphante republica, quam laesa innoxius.
44 Utinam Manlii Torquati filium, vel in solo mihi liceat imitari periculo; quem securi pater iussit feriri, quod contra imperium patris exercitum in hostem produxerat.
45 Stabat hostibus caesis adolescens, amictus adoreis triumphalibus, sub carnifice mortis securus, quoniam beatissimum putabat in victoria mori.
46 Quid enim illustrius, quam vitam triumpho claudere, nec ad incerta rerum servari post certam victoriam? O expetendum prudentibus crimen victoriae! Utinam et nobis hoc obiiciatur, quod vicerimus.
47 Certe illo exemplo solus ego periclitabor, vos triumphabitis.
48 Et tamen non prohibuit nos pater pugnare, sed iussit, quos ad pugnam direxit.
49 Unde magis indignaturum arbitror, cessisse nos Iudaeis, cum possemus vincere, quam pugnavisse.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER TERTIUS., , XXIII. <<<     >>> XXV.
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5 > 19 > CAPUT XXIV.